monumenta.ch > Hieronymus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 3, 85, 3
Libri περὶ Ἀρχῶν Primae in libris περὶ Ἀρχῶν, quos nuper, Pammachio nostro iubente, interpretatus sum, Origenes fortissime respondet: quo detentus opere, implere non potui quod promiseram tibi, et Danielem nostrum rursum comperendinavi. Et quidem quamvis mei amantissimi et egregii viri Pammachii, tamen unius voluntatem in tempus aliud distulissem, nisi omnis pene fraternitas de Urbe eadem postulasset, asserens multos periclitari, et perversis dogmatibus acquiescere. Unde necessitate compulsus sum transferre libros, in quibus mali plus, quam boni est: et hanc servare mensuram, ut nec adderem quid, nec demerem, Graecamque fidem Latina integritate servarem. Quorum exemplaria a supradicto fratre poteris mutuari: licet tibi Graeca sufficiant; et non debeas turbidos nostri ingenioli rivulos quaerere, qui de ipsis fontibus bibis.